{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">2 Samuel<span class=\"chapter-label\">Chapter 4<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,1,&quot;2 Samuel&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,2,&quot;2 Samuel&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,3,&quot;2 Samuel&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,4,&quot;2 Samuel&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,5,&quot;2 Samuel&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,6,&quot;2 Samuel&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,7,&quot;2 Samuel&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,8,&quot;2 Samuel&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,9,&quot;2 Samuel&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,10,&quot;2 Samuel&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,11,&quot;2 Samuel&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,10,4,12,&quot;2 Samuel&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/10\/3\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/10\/5\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"2 Samuel, Chapter 4 — Latin Vulgate","book_title":"2 Samuel","toolbar_title":"2 Samuel — Ch. 4","prev_url":"\/vulgate\/1\/10\/3","next_url":"\/vulgate\/1\/10\/5","tid":1,"book_id":10,"chapter":4,"num_chapters":24,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"2 Samuel","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/10\/4","meta_desc":"Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est. Duo autem viri principes l…"}