{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">1 Kings<span class=\"chapter-label\">Chapter 21<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,1,&quot;1 Kings&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,2,&quot;1 Kings&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam: daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,3,&quot;1 Kings&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,4,&quot;1 Kings&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,5,&quot;1 Kings&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,6,&quot;1 Kings&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,7,&quot;1 Kings&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,8,&quot;1 Kings&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,9,&quot;1 Kings&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Litterarum autem hæc erat sententia: Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,10,&quot;1 Kings&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,11,&quot;1 Kings&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,12,&quot;1 Kings&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,13,&quot;1 Kings&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,14,&quot;1 Kings&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,15,&quot;1 Kings&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,16,&quot;1 Kings&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,17,&quot;1 Kings&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,18,&quot;1 Kings&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,19,&quot;1 Kings&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,20,&quot;1 Kings&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,21,&quot;1 Kings&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,22,&quot;1 Kings&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,23,&quot;1 Kings&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,24,&quot;1 Kings&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,25,&quot;1 Kings&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"26\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,26,&quot;1 Kings&quot;)\">26<\/sup><span class=\"vtext\">et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"27\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,27,&quot;1 Kings&quot;)\">27<\/sup><span class=\"vtext\">Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"28\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,28,&quot;1 Kings&quot;)\">28<\/sup><span class=\"vtext\">Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"29\" onclick=\"loadParallel(1,11,21,29,&quot;1 Kings&quot;)\">29<\/sup><span class=\"vtext\">Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/11\/20\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/11\/22\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"1 Kings, Chapter 21 — Latin Vulgate","book_title":"1 Kings","toolbar_title":"1 Kings — Ch. 21","prev_url":"\/vulgate\/1\/11\/20","next_url":"\/vulgate\/1\/11\/22","tid":1,"book_id":11,"chapter":21,"num_chapters":22,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"1 Kings","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/11\/21","meta_desc":"Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. Locutus est ergo Achab ad Naboth,…"}