{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">1 Kings<span class=\"chapter-label\">Chapter 3<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,1,&quot;1 Kings&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,2,&quot;1 Kings&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,3,&quot;1 Kings&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,4,&quot;1 Kings&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,5,&quot;1 Kings&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,6,&quot;1 Kings&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,7,&quot;1 Kings&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,8,&quot;1 Kings&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,9,&quot;1 Kings&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,10,&quot;1 Kings&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,11,&quot;1 Kings&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,12,&quot;1 Kings&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,13,&quot;1 Kings&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,14,&quot;1 Kings&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,15,&quot;1 Kings&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,16,&quot;1 Kings&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,17,&quot;1 Kings&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,18,&quot;1 Kings&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,19,&quot;1 Kings&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,20,&quot;1 Kings&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,21,&quot;1 Kings&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,22,&quot;1 Kings&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,23,&quot;1 Kings&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,24,&quot;1 Kings&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,25,&quot;1 Kings&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"26\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,26,&quot;1 Kings&quot;)\">26<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"27\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,27,&quot;1 Kings&quot;)\">27<\/sup><span class=\"vtext\">Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"28\" onclick=\"loadParallel(1,11,3,28,&quot;1 Kings&quot;)\">28<\/sup><span class=\"vtext\">Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/11\/2\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/11\/4\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"1 Kings, Chapter 3 — Latin Vulgate","book_title":"1 Kings","toolbar_title":"1 Kings — Ch. 3","prev_url":"\/vulgate\/1\/11\/2","next_url":"\/vulgate\/1\/11\/4","tid":1,"book_id":11,"chapter":3,"num_chapters":22,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"1 Kings","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/11\/3","meta_desc":"Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David…"}