{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">2 Kings<span class=\"chapter-label\">Chapter 4<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,1,&quot;2 Kings&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,2,&quot;2 Kings&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,3,&quot;2 Kings&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,4,&quot;2 Kings&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,5,&quot;2 Kings&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,6,&quot;2 Kings&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,7,&quot;2 Kings&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,8,&quot;2 Kings&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Facta est autem quædam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, quæ tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,9,&quot;2 Kings&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,10,&quot;2 Kings&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,11,&quot;2 Kings&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,12,&quot;2 Kings&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,13,&quot;2 Kings&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ? Quæ respondit: In medio populi mei habito.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,14,&quot;2 Kings&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,15,&quot;2 Kings&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Præcepit itaque ut vocaret eam: quæ cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,16,&quot;2 Kings&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,17,&quot;2 Kings&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,18,&quot;2 Kings&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,19,&quot;2 Kings&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,20,&quot;2 Kings&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,21,&quot;2 Kings&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,22,&quot;2 Kings&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,23,&quot;2 Kings&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. Quæ respondit: Vadam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,24,&quot;2 Kings&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Stravitque asinam, et præcepit puero: Mina, et propera: ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod præcipio tibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,25,&quot;2 Kings&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"26\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,26,&quot;2 Kings&quot;)\">26<\/sup><span class=\"vtext\">Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"27\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,27,&quot;2 Kings&quot;)\">27<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"28\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,28,&quot;2 Kings&quot;)\">28<\/sup><span class=\"vtext\">Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"29\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,29,&quot;2 Kings&quot;)\">29<\/sup><span class=\"vtext\">Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"30\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,30,&quot;2 Kings&quot;)\">30<\/sup><span class=\"vtext\">Porro mater pueri ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"31\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,31,&quot;2 Kings&quot;)\">31<\/sup><span class=\"vtext\">Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens: Non surrexit puer.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"32\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,32,&quot;2 Kings&quot;)\">32<\/sup><span class=\"vtext\">Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"33\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,33,&quot;2 Kings&quot;)\">33<\/sup><span class=\"vtext\">ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"34\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,34,&quot;2 Kings&quot;)\">34<\/sup><span class=\"vtext\">Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"35\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,35,&quot;2 Kings&quot;)\">35<\/sup><span class=\"vtext\">At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"36\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,36,&quot;2 Kings&quot;)\">36<\/sup><span class=\"vtext\">At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"37\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,37,&quot;2 Kings&quot;)\">37<\/sup><span class=\"vtext\">Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"38\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,38,&quot;2 Kings&quot;)\">38<\/sup><span class=\"vtext\">Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"39\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,39,&quot;2 Kings&quot;)\">39<\/sup><span class=\"vtext\">Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"40\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,40,&quot;2 Kings&quot;)\">40<\/sup><span class=\"vtext\">Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"41\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,41,&quot;2 Kings&quot;)\">41<\/sup><span class=\"vtext\">At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"42\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,42,&quot;2 Kings&quot;)\">42<\/sup><span class=\"vtext\">Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"43\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,43,&quot;2 Kings&quot;)\">43<\/sup><span class=\"vtext\">Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"44\" onclick=\"loadParallel(1,12,4,44,&quot;2 Kings&quot;)\">44<\/sup><span class=\"vtext\">Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/12\/3\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/12\/5\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"2 Kings, Chapter 4 — Latin Vulgate","book_title":"2 Kings","toolbar_title":"2 Kings — Ch. 4","prev_url":"\/vulgate\/1\/12\/3","next_url":"\/vulgate\/1\/12\/5","tid":1,"book_id":12,"chapter":4,"num_chapters":25,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"2 Kings","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/12\/4","meta_desc":"Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum:…"}