{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">2 Kings<span class=\"chapter-label\">Chapter 7<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,1,&quot;2 Kings&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,2,&quot;2 Kings&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,3,&quot;2 Kings&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,4,&quot;2 Kings&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,5,&quot;2 Kings&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,6,&quot;2 Kings&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,7,&quot;2 Kings&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,8,&quot;2 Kings&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,9,&quot;2 Kings&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,10,&quot;2 Kings&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,11,&quot;2 Kings&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,12,&quot;2 Kings&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,13,&quot;2 Kings&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,14,&quot;2 Kings&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,15,&quot;2 Kings&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,16,&quot;2 Kings&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,17,&quot;2 Kings&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,18,&quot;2 Kings&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,19,&quot;2 Kings&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,12,7,20,&quot;2 Kings&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/12\/6\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/12\/8\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"2 Kings, Chapter 7 — Latin Vulgate","book_title":"2 Kings","toolbar_title":"2 Kings — Ch. 7","prev_url":"\/vulgate\/1\/12\/6","next_url":"\/vulgate\/1\/12\/8","tid":1,"book_id":12,"chapter":7,"num_chapters":25,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"2 Kings","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/12\/7","meta_desc":"Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta S…"}