{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Nehemiah<span class=\"chapter-label\">Chapter 6<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,1,&quot;Nehemiah&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,2,&quot;Nehemiah&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,3,&quot;Nehemiah&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,4,&quot;Nehemiah&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,5,&quot;Nehemiah&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,6,&quot;Nehemiah&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,7,&quot;Nehemiah&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,8,&quot;Nehemiah&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,9,&quot;Nehemiah&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,10,&quot;Nehemiah&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,11,&quot;Nehemiah&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,12,&quot;Nehemiah&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,13,&quot;Nehemiah&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,14,&quot;Nehemiah&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,15,&quot;Nehemiah&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,16,&quot;Nehemiah&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,17,&quot;Nehemiah&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,18,&quot;Nehemiah&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,16,6,19,&quot;Nehemiah&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/16\/5\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/16\/7\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Nehemiah, Chapter 6 — Latin Vulgate","book_title":"Nehemiah","toolbar_title":"Nehemiah — Ch. 6","prev_url":"\/vulgate\/1\/16\/5","next_url":"\/vulgate\/1\/16\/7","tid":1,"book_id":16,"chapter":6,"num_chapters":13,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Nehemiah","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/16\/6","meta_desc":"Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua int…"}