{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Job<span class=\"chapter-label\">Chapter 42<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,1,&quot;Job&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Respondens autem Job Domino, dixit:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,2,&quot;Job&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,3,&quot;Job&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,4,&quot;Job&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,5,&quot;Job&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,6,&quot;Job&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,7,&quot;Job&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,8,&quot;Job&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,9,&quot;Job&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,10,&quot;Job&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,11,&quot;Job&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,12,&quot;Job&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,13,&quot;Job&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,14,&quot;Job&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,15,&quot;Job&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,18,42,16,&quot;Job&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/18\/41\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/19\/1\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Job, Chapter 42 — Latin Vulgate","book_title":"Job","toolbar_title":"Job — Ch. 42","prev_url":"\/vulgate\/1\/18\/41","next_url":"\/vulgate\/1\/19\/1","tid":1,"book_id":18,"chapter":42,"num_chapters":42,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Job","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/18\/42","meta_desc":"Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter l…"}