{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Isaiah<span class=\"chapter-label\">Chapter 39<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,1,&quot;Isaiah&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,2,&quot;Isaiah&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,3,&quot;Isaiah&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,4,&quot;Isaiah&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,5,&quot;Isaiah&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,6,&quot;Isaiah&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,7,&quot;Isaiah&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,23,39,8,&quot;Isaiah&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/23\/38\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/23\/40\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Isaiah, Chapter 39 — Latin Vulgate","book_title":"Isaiah","toolbar_title":"Isaiah — Ch. 39","prev_url":"\/vulgate\/1\/23\/38","next_url":"\/vulgate\/1\/23\/40","tid":1,"book_id":23,"chapter":39,"num_chapters":66,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Isaiah","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/23\/39","meta_desc":"In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. Lætatus e…"}