{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Jeremiah<span class=\"chapter-label\">Chapter 3<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,1,&quot;Jeremiah&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,2,&quot;Jeremiah&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,3,&quot;Jeremiah&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,4,&quot;Jeremiah&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,5,&quot;Jeremiah&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,6,&quot;Jeremiah&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,7,&quot;Jeremiah&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,8,&quot;Jeremiah&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,9,&quot;Jeremiah&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,10,&quot;Jeremiah&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,11,&quot;Jeremiah&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,12,&quot;Jeremiah&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,13,&quot;Jeremiah&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,14,&quot;Jeremiah&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,15,&quot;Jeremiah&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,16,&quot;Jeremiah&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,17,&quot;Jeremiah&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,18,&quot;Jeremiah&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,19,&quot;Jeremiah&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,20,&quot;Jeremiah&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,21,&quot;Jeremiah&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,22,&quot;Jeremiah&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,23,&quot;Jeremiah&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,24,&quot;Jeremiah&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,24,3,25,&quot;Jeremiah&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/24\/2\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/24\/4\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Jeremiah, Chapter 3 — Latin Vulgate","book_title":"Jeremiah","toolbar_title":"Jeremiah — Ch. 3","prev_url":"\/vulgate\/1\/24\/2","next_url":"\/vulgate\/1\/24\/4","tid":1,"book_id":24,"chapter":3,"num_chapters":52,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Jeremiah","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/24\/3","meta_desc":"Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata eri…"}