{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Jeremiah<span class=\"chapter-label\">Chapter 42<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,1,&quot;Jeremiah&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,2,&quot;Jeremiah&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,3,&quot;Jeremiah&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,4,&quot;Jeremiah&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,5,&quot;Jeremiah&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,6,&quot;Jeremiah&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,7,&quot;Jeremiah&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,8,&quot;Jeremiah&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,9,&quot;Jeremiah&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,10,&quot;Jeremiah&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,11,&quot;Jeremiah&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,12,&quot;Jeremiah&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,13,&quot;Jeremiah&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,14,&quot;Jeremiah&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,15,&quot;Jeremiah&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,16,&quot;Jeremiah&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,17,&quot;Jeremiah&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,18,&quot;Jeremiah&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,19,&quot;Jeremiah&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,20,&quot;Jeremiah&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,21,&quot;Jeremiah&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,24,42,22,&quot;Jeremiah&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/24\/41\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/24\/43\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Jeremiah, Chapter 42 — Latin Vulgate","book_title":"Jeremiah","toolbar_title":"Jeremiah — Ch. 42","prev_url":"\/vulgate\/1\/24\/41","next_url":"\/vulgate\/1\/24\/43","tid":1,"book_id":24,"chapter":42,"num_chapters":52,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Jeremiah","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/24\/42","meta_desc":"Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, dixeruntque ad Jer…"}