{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Leviticus<span class=\"chapter-label\">Chapter 10<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,1,&quot;Leviticus&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,2,&quot;Leviticus&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,3,&quot;Leviticus&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,4,&quot;Leviticus&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,5,&quot;Leviticus&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,6,&quot;Leviticus&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,7,&quot;Leviticus&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,8,&quot;Leviticus&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit quoque Dominus ad Aaron:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,9,&quot;Leviticus&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,10,&quot;Leviticus&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,11,&quot;Leviticus&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,12,&quot;Leviticus&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,13,&quot;Leviticus&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,14,&quot;Leviticus&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,15,&quot;Leviticus&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,16,&quot;Leviticus&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,17,&quot;Leviticus&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,18,&quot;Leviticus&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,19,&quot;Leviticus&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,3,10,20,&quot;Leviticus&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/3\/9\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/3\/11\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Leviticus, Chapter 10 — Latin Vulgate","book_title":"Leviticus","toolbar_title":"Leviticus — Ch. 10","prev_url":"\/vulgate\/1\/3\/9","next_url":"\/vulgate\/1\/3\/11","tid":1,"book_id":3,"chapter":10,"num_chapters":27,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Leviticus","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/3\/10","meta_desc":"Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat. E…"}