{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Deuteronomy<span class=\"chapter-label\">Chapter 31<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,1,&quot;Deuteronomy&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,2,&quot;Deuteronomy&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,3,&quot;Deuteronomy&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,4,&quot;Deuteronomy&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,5,&quot;Deuteronomy&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,6,&quot;Deuteronomy&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,7,&quot;Deuteronomy&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,8,&quot;Deuteronomy&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,9,&quot;Deuteronomy&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,10,&quot;Deuteronomy&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,11,&quot;Deuteronomy&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,12,&quot;Deuteronomy&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,13,&quot;Deuteronomy&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,14,&quot;Deuteronomy&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,15,&quot;Deuteronomy&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,16,&quot;Deuteronomy&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,17,&quot;Deuteronomy&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,18,&quot;Deuteronomy&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,19,&quot;Deuteronomy&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,20,&quot;Deuteronomy&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,21,&quot;Deuteronomy&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,22,&quot;Deuteronomy&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,23,&quot;Deuteronomy&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,24,&quot;Deuteronomy&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,25,&quot;Deuteronomy&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"26\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,26,&quot;Deuteronomy&quot;)\">26<\/sup><span class=\"vtext\">Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"27\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,27,&quot;Deuteronomy&quot;)\">27<\/sup><span class=\"vtext\">Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"28\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,28,&quot;Deuteronomy&quot;)\">28<\/sup><span class=\"vtext\">Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"29\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,29,&quot;Deuteronomy&quot;)\">29<\/sup><span class=\"vtext\">Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"30\" onclick=\"loadParallel(1,5,31,30,&quot;Deuteronomy&quot;)\">30<\/sup><span class=\"vtext\">Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/5\/30\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/5\/32\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Deuteronomy, Chapter 31 — Latin Vulgate","book_title":"Deuteronomy","toolbar_title":"Deuteronomy — Ch. 31","prev_url":"\/vulgate\/1\/5\/30","next_url":"\/vulgate\/1\/5\/32","tid":1,"book_id":5,"chapter":31,"num_chapters":34,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Deuteronomy","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/5\/31","meta_desc":"Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingred…"}