{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Judges<span class=\"chapter-label\">Chapter 14<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,1,&quot;Judges&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,2,&quot;Judges&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,3,&quot;Judges&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,4,&quot;Judges&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,5,&quot;Judges&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,6,&quot;Judges&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,7,&quot;Judges&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,8,&quot;Judges&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,9,&quot;Judges&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,10,&quot;Judges&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,11,&quot;Judges&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,12,&quot;Judges&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,13,&quot;Judges&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,14,&quot;Judges&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,15,&quot;Judges&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,16,&quot;Judges&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,17,&quot;Judges&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,18,&quot;Judges&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,19,&quot;Judges&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros: quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,7,14,20,&quot;Judges&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/7\/13\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/7\/15\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Judges, Chapter 14 — Latin Vulgate","book_title":"Judges","toolbar_title":"Judges — Ch. 14","prev_url":"\/vulgate\/1\/7\/13","next_url":"\/vulgate\/1\/7\/15","tid":1,"book_id":7,"chapter":14,"num_chapters":21,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Judges","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/7\/14","meta_desc":"Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in T…"}