{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">Judges<span class=\"chapter-label\">Chapter 16<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,1,&quot;Judges&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,2,&quot;Judges&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,3,&quot;Judges&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,4,&quot;Judges&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,5,&quot;Judges&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,6,&quot;Judges&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,7,&quot;Judges&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,8,&quot;Judges&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eam,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,9,&quot;Judges&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,10,&quot;Judges&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,11,&quot;Judges&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,12,&quot;Judges&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,13,&quot;Judges&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,14,&quot;Judges&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,15,&quot;Judges&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,16,&quot;Judges&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,17,&quot;Judges&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,18,&quot;Judges&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,19,&quot;Judges&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,20,&quot;Judges&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,21,&quot;Judges&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,22,&quot;Judges&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Jamque capilli ejus renasci cœperunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,23,&quot;Judges&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,24,&quot;Judges&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,25,&quot;Judges&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"26\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,26,&quot;Judges&quot;)\">26<\/sup><span class=\"vtext\">Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"27\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,27,&quot;Judges&quot;)\">27<\/sup><span class=\"vtext\">Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"28\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,28,&quot;Judges&quot;)\">28<\/sup><span class=\"vtext\">At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"29\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,29,&quot;Judges&quot;)\">29<\/sup><span class=\"vtext\">Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens,<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"30\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,30,&quot;Judges&quot;)\">30<\/sup><span class=\"vtext\">ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"31\" onclick=\"loadParallel(1,7,16,31,&quot;Judges&quot;)\">31<\/sup><span class=\"vtext\">Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/7\/15\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/7\/17\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"Judges, Chapter 16 — Latin Vulgate","book_title":"Judges","toolbar_title":"Judges — Ch. 16","prev_url":"\/vulgate\/1\/7\/15","next_url":"\/vulgate\/1\/7\/17","tid":1,"book_id":7,"chapter":16,"num_chapters":21,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"Judges","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/7\/16","meta_desc":"Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem S…"}