{"reader_html":"<h1 class=\"chapter-heading\">1 Samuel<span class=\"chapter-label\">Chapter 12<\/span><\/h1>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"1\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,1,&quot;1 Samuel&quot;)\">1<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"2\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,2,&quot;1 Samuel&quot;)\">2<\/sup><span class=\"vtext\">Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"3\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,3,&quot;1 Samuel&quot;)\">3<\/sup><span class=\"vtext\">Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"4\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,4,&quot;1 Samuel&quot;)\">4<\/sup><span class=\"vtext\">Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"5\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,5,&quot;1 Samuel&quot;)\">5<\/sup><span class=\"vtext\">Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"6\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,6,&quot;1 Samuel&quot;)\">6<\/sup><span class=\"vtext\">Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"7\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,7,&quot;1 Samuel&quot;)\">7<\/sup><span class=\"vtext\">Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"8\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,8,&quot;1 Samuel&quot;)\">8<\/sup><span class=\"vtext\">quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"9\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,9,&quot;1 Samuel&quot;)\">9<\/sup><span class=\"vtext\">Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab: et pugnaverunt adversum eos.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"10\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,10,&quot;1 Samuel&quot;)\">10<\/sup><span class=\"vtext\">Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"11\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,11,&quot;1 Samuel&quot;)\">11<\/sup><span class=\"vtext\">Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"12\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,12,&quot;1 Samuel&quot;)\">12<\/sup><span class=\"vtext\">Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"13\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,13,&quot;1 Samuel&quot;)\">13<\/sup><span class=\"vtext\">Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"14\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,14,&quot;1 Samuel&quot;)\">14<\/sup><span class=\"vtext\">Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum:<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"15\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,15,&quot;1 Samuel&quot;)\">15<\/sup><span class=\"vtext\">si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"16\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,16,&quot;1 Samuel&quot;)\">16<\/sup><span class=\"vtext\">Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"17\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,17,&quot;1 Samuel&quot;)\">17<\/sup><span class=\"vtext\">Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"18\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,18,&quot;1 Samuel&quot;)\">18<\/sup><span class=\"vtext\">Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"19\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,19,&quot;1 Samuel&quot;)\">19<\/sup><span class=\"vtext\">Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"20\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,20,&quot;1 Samuel&quot;)\">20<\/sup><span class=\"vtext\">Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"21\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,21,&quot;1 Samuel&quot;)\">21<\/sup><span class=\"vtext\">Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"22\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,22,&quot;1 Samuel&quot;)\">22<\/sup><span class=\"vtext\">Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"23\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,23,&quot;1 Samuel&quot;)\">23<\/sup><span class=\"vtext\">Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"24\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,24,&quot;1 Samuel&quot;)\">24<\/sup><span class=\"vtext\">Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.<\/span> <\/p>\n<p class=\"verse-para\"><sup class=\"vnum\" data-v=\"25\" onclick=\"loadParallel(1,9,12,25,&quot;1 Samuel&quot;)\">25<\/sup><span class=\"vtext\">Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.<\/span> <\/p>\n<div class=\"bottom-nav\"><a href=\"\/vulgate\/1\/9\/11\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">&lsaquo; Previous<\/a><a href=\"\/vulgate\/1\/9\/13\" class=\"nav-btn-lg nav-ajax\">Next &rsaquo;<\/a><\/div>\n","page_title":"1 Samuel, Chapter 12 — Latin Vulgate","book_title":"1 Samuel","toolbar_title":"1 Samuel — Ch. 12","prev_url":"\/vulgate\/1\/9\/11","next_url":"\/vulgate\/1\/9\/13","tid":1,"book_id":9,"chapter":12,"num_chapters":31,"trans":"Vulgate","is_rtl":false,"strongs_data":{},"bsb_glosses":{},"book_name":"1 Samuel","canonical_url":"https:\/\/accept.gift\/vulgate\/1\/9\/12","meta_desc":"Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. Et nunc rex graditur ante…"}