Psalms — Ch. 3
Version
Font
Layout

PsalmsChapter 3

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.

4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.