Hebrews — Ch. 1
Version
Font
Layout

HebrewsChapter 1

1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:

2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula:

3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.

7Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.

9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.

11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?