Psalms — Ch. 81
Version
Font
Layout

PsalmsChapter 81

1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.

6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.